GARUM Sociorum

GARUM Sociorum
GARUM Sociorum
memoratur Plin. l. 9. c. 17. M. Apicius, ad omne luxus ingenium mirus, in sociorum garo (nam ea quoque res cognomen invenit) necare eos (mullos) praecellens putavit, atque ex iecore eorum alecem excogitare provocavit. Item Senecae Nat. Quoest. l. 3. c. 17. Alios necant in garo et condiunt vivor. Ut recte in Hippolyto Salviano culpet Lud. Nonius de Re Cib. l. 3. c. 27. quod in Plin. l. c. pro necare legere mallet siccare. Inventi vero eius si quae est gloria, ea non penes Apicium, sed Graecos fuit, Est enim Platonis Comici, apud Athen. l. 2. c. 25. ubi de garo: εν σαπρῷ γαρῳ βάπτοντες ἀποπνίξουσί με, in putrido garo submergentes suffocabunt me. Nec satis erat sic necate, nisi vitreamini inclusus mullus moriens spectaretur: unde Senec. loco mem. Ini cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur, qui statim tr ansferatur in mensam. Parum videtur recens mullus, nisi qui in convivoe manu moritur. Vitreis ollis inclusi offeruntur, et obser vatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu vertit etc. Fiebat hoc garum, et quidem laudatissimum, ex eliquata sanie putrescentium scombrorum. Plin. l. 32. c. XI. Unde Mart. in Xeniis Epigr. 102. cuius epigraphe Garum Scombrorum
Exspirantis adhuc scombri de sanguine, primo
Accipe fastorum munera cara gatum.
Dixêre vero Sociorum, qui a sociis Popul. Rom. apportaretur: quales Hispani, unde idem Mart. in iisdem Epigr. 40. cuius epigraphe ova.
Hesperius scombri temperet ova liquor.
Nimirum Carthagine novâ sive Spartaria siebat: atque id tanti pretii, ut nullus, praeter unguenta, liquor carius divenderetur, teste Plin. l. 31. c. 7. Odoris tamen fuisle ingrati, indicat hoc Poetae antea memorati, l. 7. Epigr. 93. cuius epigraphe de Papulo male olente.
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat;
Olfecit postquam Papilus, ecce, garum est.
Usum eius hodieque esse Constantinopoli, traditum est Bellonio. Quod vero Ioh. Langius Ep. Med. l. 1. Ep. 59. putat, Plin. vocasse l. 9. c. 17. garum associorum; atque hoc valere asotorum, id locum habere minime potest. Namque Sociorum etiam appellavit Senec. Ep. 95. Quid illud sociorum garum malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Habes et apud Mart. in Xeniis l. 13. Epigr. 97. cuius epigraphe oleum venafranum, ubi veram lectionem retinuit Aldina: Item Auson. Ep. 21. ad Paulin. Imo apud Galen. de Compos. Medic. l. 3. Γάρου μέλανος Π῾ωμαϊςτὶ λεγουνίου Σοκιώρουμ, Gari nigri. quod Romani Sociorum dicunt. Sic enim rescribit Voss. ubi perperam in Aldina ὀκιτόρου; in Basiliensi, ὀκιπόρου. Atque hac multiplici auctoritate etiam est refellere, qui Sosiorum rescribunt: quasi id nomen impositum sit a Sosiorum apud Romanos familia, memorata Tullio non semel et Horat. Sed ut non dubitandum, quin recta sit sociorum appellatio: ita haud aeque apertum, an non verius sociorum dicatur, quasi sodalium sive coetus socialis, quigulae causâ convenisset. Sed magis placet, quod priori loco dictum. Variam garorum confectionem docent Geoponica Constantino tributa l. 20. c. ult. ubi legas, garum αἱμάτιον, i. e. sanguineum, esse praestantius: quod idem ac sociorum, esse videtur, Galeno in verbis allatis μέλαν, dictum; quo modo et Aetius vocat l. 3. c. 82. Πρωτεῖον, primarium, nominat Paul. Aegineta. Eo autem nigrum et sangumeum dicebatur, quoniam consieret ex piscium cruore,qui nigroris istius causa erat. vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 26. Idem hepar et caput, in mullis maxime expetita docens, hepar non solum per se edi consuevisse ait, sed etiam impositum oleo et garo cum vini paulo, inque his eousque comminui, donec ex iis sucus fieret unicus, halec tinctus, in quo mulli carnes, cum edere volebant, soliti sint tingere, c. proec. etc. Vide quoqueve infra Liquamen.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Garum — Factory of Garum at Baelo Claudia in Cádiz, Spain. Garum, similar to liquamen,[1] was a type of fermented fish sauce condiment that was an essential flavour in Ancient Roman cooking, the supreme condiment …   Wikipedia

  • Garum — Antike Garum Fabrik in Baelo Claudia …   Deutsch Wikipedia

  • Garum — Fabrique de garum à Tipasa, dans l actuelle Algérie …   Wikipédia en Français

  • SOCIORUM Garum — vide supra Garum, it. Scomber …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Allec — Garum Fabrique de garum à Tipaza, dans l actuelle Algérie …   Wikipédia en Français

  • Liquanem — Garum Fabrique de garum à Tipaza, dans l actuelle Algérie …   Wikipédia en Français

  • ANTIPOLIS — I. ANTIPOLIS Galliae Narbonensis urbs, in Provincia, cum portu; condita a Massiliensibus, in agro Deceatium, quem armis occupaverant, et quod Vintio capiti Nerusorum ac Deceatibus coeterisque Liguribus Capillatis eslet opposita, hôc nomine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCOMBER — Gallis, uti et Angliae ac Belgis, Maquerellus vocatus, inter pisces littorales et erectos, non tamen squamosos, sed levi cute praeditos, celeberrimus, etsi de eo benigne satis iudicent apud Athenaeum Diphilus et Niceslus, succi tamen est crassi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Empúries — (altgriechisch Ἐμπόριον Emporion, lat. Emporiae, span. Ampurias) war eine antike griechische (ionische) Kolonie in der heutigen katalanischen Provinz Girona im äußersten Nordosten Spaniens. Sie ging auf eine um 600 v. Chr. entstandene… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”